carmina libraria Lupoldus Bambergensis, Germanorum veterum principum zelus et fervor; add. Sebastian Brant; ed. Jacobus Wimpheling

Testo base di riferimento: Basileae, Johann Bergmann, de Olpe, 1497


Hexasticon Sebastiani Brandt

 

Religiosa ducum regum quoque Catholicorum

      Noscere si zelum vis fideique sacrae;

Se quod cara illis fuerit respublica Christi

      Ecclesiaeque salus et decus imperii.

5

Teuthona tu imprimis gens et germana propago

      Perlege Lupoldi digna epitome tui.

 

Illustrissimo Antistiti... domino Iohanni Dalburgio... Sebastianus Brandt omnifariam salutem

Quod me Dalburgi generis celeberrime praesul

      Germanum et Rheni Vangionumque decus

Diligis immeritum grates tibi solvere dignas

      Vt nequeo pergant sic superi (oro) vices.

5

Dignus enim optime vir capere ex Helicone coronam

      Quae tua perpetua tempora flore tegat.

Iure quidem: nam Castalio de gurgite venas

      Hausisti et quicquid Cyrrha liquoris habet.

Hinc tua mellifluo sunt illlita pectora rore,

10

      Per tua labra fluit nectar Apollineum.

Vix tua te digna est sedes tam praesule iusto,

      Tam sancto atque pio doctiloquoque viro.

Vtque decus formae et praenobile stemma parentum

      Subticeam et quicquid corpora dotis habent.

15

Quis rogo librorum veterum studiosior usquam

      Quaesitor lector bibliopola parens?

Quisnam aeque Hebreae praeclara volumina legis

      Graecorumque petit praesul habere libros?

Veneris ad quascumque urbis: mox quaestio prima:

20

      Si quod ibi priscum comperiatur opus.

Idque ita miraris memorique ita mente recondis

      Vt tibi tempus edax eximat inde nihil.

O utinam in cunctis, quot habet Germania saltem

      Esset episcopiis par tibi docte pater!

25

Nam sic, crede, domi melius res cuncta forisque

      Ecclesiis tali sub duce proveniat!

Hinc factum ut nuper Lupoldi forte libellum

      Mandarim; limen mox vel adire tuum

Optet ut incolumem nostro te nomine salvum

30

      Et vultum subeat iudiciumque tuum.

Et data digna quidem est occasio: nempe Iacobus

      Vuimpflingum fratrem hunc iussit adire tuum.

Huncque adeat. Cedo. Nostris dum te quoque verbis

      Capniona et nostrum fronte sua exhibeat.

35

Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem

      Capnion ille solet: lux patriae una suae.

Accipite hanc vultu nostrum, sed uterque serenum

      Lupoldum. Vestras pulsat enim ille fores.

Continuo historiam placet et submittere Othonis

40

      Frisingi et barbae principis arma rubrae.